monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 366 > sectio 11 > sectio 215 > sectio 103 > sectio 1 > sectio 206 > sectio 61 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 44 > sectio 102 > sectio 75 > 7 > sectio 125 > 31 > sectio 177 > sectio 468 > 4 > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 20. <<<     >>> 22.

21.

1 Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani.
2 Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei.
3 Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam.
4 Completum est illud quod de Domino Iesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus eius, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4).
5 Cuius enim hoc munus, cuius opus, nisi tuum, Domine Iesu? Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur: inde vim militibus imperari.
6 Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14).
7 Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi, Christe.
8 Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12).